- FRATRES Conscripti
- FRATRES Conscriptiapud Scriptores Ecclesiae Rom. dicuntur Laici, atqueve adeo alii, in album Fratrum seu Monachorum relati, seu potius eorum fraternitate donati: uti olim Milites conscripti dicti sunt, qui in tabellas conferebantur ab iis, qui eos ducturi erant, Isid. l. 9. c. 3. vel ut Senatores, Patres conscripti appellati, quod eorum nomina in tabulas aureas contulisset Romulus, ut idem Isid. c. seq. Iidem quoqueve Fratres Spirituales, appellati occurrunt in Tradit. Fuldens. l. 3. c. 40. Πνευματικοὶ nude, in Nomocanone edito a Ioh. Bapt. Cotelerio c. 79. Quamvis alias Fratres Spirituales, dicantur Monachi vel aetate provectiores, vel morum probitate ceteris praecellentes; qui et Fratres Maturi, apud Adalard. in Statutis antiquis Monasterii Corbeiensis l. 1. c. 3. Apud Graecos vero potissimum sic vocati sunt, qui sese invicem in Fratres adoptantes fraternitatem sacramento, in Ecclesia coram Sacerdote, sumptâ interdum divisaqueve Eucharistiâ, firmabant: Α᾿δελφοὶ πνευματικοὶ itidem, apud Gregor. in Vita Basilii Iun. n. 28. de cuiusmodi Fraternitatibus copiose C. du Fresne Dissert. ad Ioinvillam 21. Vide quoqueve supra. An iidem cum Fratribus exterioribus, quotum mentio in Actis Murensis Monaster. quosqueve Ecclesia Graecanica Μονάχους vel Α᾿δελφοὺς ἐξαμονίτας vocat, ad discrimen ἐςωμονιτῶν, de quibus Nov. Alexii Comneni, apud Balsamonem ad VII. Syn. c. 19. et Ioh. Antiochenus Patr. opusc. Charisticar. n. 14. Vide eundem C. du Fresne in Gloss. et infra in voce Redditi,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.